Première partie Première sous-partie Turnus, ut īnfrāctōs, adversō Mārte, Latīnōs dēfēcisse videt, sua nunc prōmissa reposcī, sē signārī oculīs, ultrō implācābilis ārdet ; attollitque animōs. Pœnōrum quālis in arvīs, saucius ille, gravī vēnantum vulnere, pectus1 tum dēmum movet arma leō, gaudetque comantis excutiēns cervīce torōs fīxumque latrōnis impavidus frangit tēlum et fremit ōre cruentō: haud secus accēnsō glīscit violentia Turnō. tum sīc adfātur rēgem atque ita turbidus īnfit: 'nūlla mora in Turnō; nihil est quod dicta retractent ignāvī æneadæ, nec quæ pepigēre recūsent: congredior. fer sacra, pater, et concipe fœdus. aut hāc Dardanium dextrā sub Tartara mittam dēsertōrem Asiæ (sedeant spectentque Latīnī), et sōlus ferrō crīmen commūne refellam, aut habeat vīctōs, cēdat Lāvīnia conjūnx. ' Ollī sēdātō respondit corde Latīnus: 'ō præstāns animī juvenis, quantum ipse ferōcī virtūte exsuperās, tantō mē impēnsius æquum est cōnsulere atque omnīs metuentem expendere cāsūs. sunt tibi rēgna patris Daunī, sunt oppida captā multa manū, nec nōn aurumque animusque Latīnō est; sunt aliæ innūptæ Latiō et Laurentibus arvīs nec genus indecorēs. sine mē hæc haud mollia fātū sublātīs aperīre dolīs, simul hōc animō haurī: mē nātam nūllī veterum sociāre procōrum fās erat, idque omnēs dīvīque hominēsque canēbant. victus amōre tuī, cognātō sanguine victus conjugis et mæstæ lacrimīs, vincla omnia rūpī; prōmissam ēripuī generō, arma impia sūmpsī. ex illō quī mē cāsus, quæ, Turne, sequantur bella, vidēs, quantōs prīmus patiāre labōrēs. bis magnā vīctī pugnā vix urbe tuēmur spēs Italās; recalent nostrō Thybrīna fluenta sanguine adhūc campīque ingentēs ossibus albent. quō referor totiēns? quæ mentem īnsānia mūtat? sī Turnō exstīnctō sociōs sum ascīre parātus, cūr nōn incolumī potius certāmina tollō? quid cōnsanguineī Rutulī, quid cētera dīcet 40 Ītalia, ad mortem sī tē (fors dicta refūtet!) prōdiderim, nātam et cōnūbia nostra petentem? respice rēs bellō variās, miserēre parentis longævī, quem nunc mæstum patriā Ardea longē dīvidit.' haudquāquam dictīs violentia Turnī 45 flectitur; exsuperat magis ægrēscitque medendō. ut prīmum fārī potuit, sīc īnstitit ōre: 'quam prō mē cūram geris, hanc precor, optime, prō mē dēpōnās lētumque sinās prō laude pacīscī. et nōs tēla, pater, ferrumque haud dēbile dextrā 50 spargimus, et nostrō sequitur dē vulnere sanguis. longē illī dea māter erit, quæ nūbe fugācem fēmineā tegat et vānīs sēsē occulat umbrīs.' At rēgīna novā pugnæ conterrita sorte flēbat et ārdentem generum moritūra tenēbat: 'Turne, per hās ego tē lacrimās, per sī quis Amātæ tangit honōs animum: spēs tū nunc ūna, senectæ tū requiēs miseræ, decus imperiumque Latīnī tē penes, in tē omnis domus inclīnāta recumbit. ūnum ōrō: dēsiste manum committere Teucrīs. quī tē cumque manent istō certāmine cāsus et mē, Turne, manent; simul hæc invīsa relinquam lūmina nec generum ænēān captīva vidēbō.' accēpit vōcem lacrimīs Lāvīnia mātris flagrantīs perfūsa genās, cui plūrimus ignem subjēcit rubor et calefacta per ōra cucurrit. Indum sanguineō velutī violāverit ostrō sī quis ebur, aut mixta rubent ubi līlia multa alba rosā, tālis virgō dabat ōre colōrēs. illum turbat amor fīgitque in virgine vultūs; ārdet in arma magis paucīsque adfātur Amātam: 'nē, quæsō, nē mē lacrimīs nēve ōmine tantō prōsequere in dūrī certāmina Mārtīs euntem, ō māter; neque enim Turnō mora lībera mortis. nūntius hæc, Idmōn, Phrygiō mea dicta tyrannō haud placitūra refer. cum prīmum crāstina cælō pūniceīs invecta rotīs Aurōra rubēbit, nōn Teucrōs agat in Rutulōs, Teucrum arma quiēscant et Rutulī; nostrō dirimāmus sanguine bellum, illō quærātur conjūnx Lāvīnia campō.' Hæc ubi dicta dedit rapidusque in tēcta recessit, poscit equōs gaudetque tuēns ante ōra frementīs, Pīlumnō quōs ipsa decus dēdit Ōrīthȳīa, quī candōre nivēs anteīrent, cursibus aurās. circumstant properī aurīgæ manibusque lacessunt pectora plausa cavīs et colla comantia pectunt. ipse dehinc aurō squālentem albōque orichalcō circumdat lōrīcam umerīs, simul aptat habendō ēnsemque clipeumque et rubræ cornua cristæ, ēnsem quem Daunō ignipotēns deus ipse parentī fēcerat et Stygiā candentem tīnxerat undā. exim quæ mediīs ingentī adnīxa columnæ ædibus astābat, validam vī corripit hastam, Actoris Auruncī spolium, quassatque trementem vōciferāns: 'nunc, ō numquam frūstrāta vocātus hasta meōs, nunc tempus adest: tē maximus Actor, tē Turnī nunc dextra gerit; dā sternere corpus lōrīcamque manū validā lacerāre revulsam sēmivirī Phrygis et fœdāre in pulvere crīnīs vibrātōs calidō ferrō murrāque madentīs.' hīs agitur furiīs, tōtōque ārdentis ab ōre scintillæ absistunt, oculīs micat ācribus ignīs, mūgītūs velutī cum prīma in prœlia taurus terrificōs ciet aut īrāscī in cornua temptat arboris obnīxus truncō, ventōsque lacessit ictibus aut sparsa ad pugnam prōlūdit harēna. Nec minus intereā māternīs sævus in armīs ænēās acuit Mārtem et sē suscitat īra, oblātō gaudēns compōnī fœdere bellum. tum sociōs mæstīque metum sōlātur Jūlī fāta docēns, rēgīque jubet respōnsa Latīnō certa referre virōs et pācīs dīcere lēgēs. Postera vix summōs spargēbat lūmine montīs orta diēs, cum prīmum altō sē gurgite tollunt Solīs equī lūcemque elatīs nāribus efflant: campum ad certāmen magnæ sub mœnibus urbis dīmēnsī Rutulīque virī Teucrīque parābant in mediōque focōs et dīs commūnibus ārās grāmineās. aliī fontemque ignemque ferēbant vēlātī līmō et verbēnā tempora vīnctī. prōcēdit legiō Ausonidum, pīlātaque plēnīs agmina sē fundunt portīs. hinc Trōius omnis Tyrrhēnusque ruit variīs exercitus armīs, haud secus īnstrūctī ferrō quam sī aspera Mārtis pugna vocet. nec nōn mediīs in mīlibus ipsī 125 ductōrēs aurō volitant ostrōque superbī, et genus Assaracī Mnestheus et fortis Asīlās et Messāpus equum domitor, Neptūnia prōlēs; utque datō signō spatia in sua quisque recessit, dēfīgunt tellūre hastās et scūta reclīnant. 130 tum studiō effūsæ mātrēs et vulgus inermum invalidīque senēs turrīs ac tēcta domōrum obsēdēre, aliī portīs sublīmibus astant. At Jūnō ex summō (quī nunc Albānus habētur; tum neque nōmen erat neque honōs aut glōria montī) prōspiciēns tumulō campum aspectābat et ambās Laurentum Trōumque aciēs urbemque Latīnī. extemplō Turnī sīc est adfāta sorōrem dīva deam, stāgnīs quæ flūminibusque sonōrīs præsidet (hunc illī rēx ætheris altus honōrem 140 Juppiter ēreptā prō virginitāte sacrāvit): 'nympha, decus fluviōrum, animō grātissima nostrō, scīs ut tē cūnctīs ūnam, quæcumque Latīnæ magnanimī Jovis ingrātum ascendēre cubīle, prætulerim cælīque libēns in parte locārim: disce tuum, nē mē incūsēs, Jūturna, dolōrem. quā vīsa est Fortūna patī Parcæque sinēbant cēdere rēs Latiō, Turnum et tua mœnia texī; nunc juvenem imparibus videō concurrere fātīs, Parcārumque diēs et vīs inimīca propinquat. nōn pugnam aspicere hanc oculīs, nōn fœdera possum. tū prō germānō sī quid præsentius audēs, perge; decet. forsan miserōs meliōra sequentur.' vix ea, cum lacrimās oculīs Jūturna profundit terque quaterque manū pectus percussit honestum. 'nōn lacrimīs hoc tempus' ait Sāturnia Jūnō: 'accelerā et frātrem, sī quis modus, ēripe mortī; aut tū bella ciē conceptumque excute fœdus. auctor ego audendī.' sīc exhortāta relīquit incertam et trīstī turbātam vulnere mentis. Intereā rēgēs ingentī mōle Latīnus quadrijugō vehitur currū (cui tempora circum aurātī bis sex radiī fulgentia cingunt, Solīs avī specimen), bīgīs it Turnus in albīs, bīna manū lātō crispāns hastīlia ferrō. hinc pater ænēās, Rōmānæ stirpis orīgō, sīdereō flagrāns clipeō et cælestibus armīs et juxtā Ascanius, magnæ spēs altera Rōmæ, prōcēdunt castrīs, pūrāque in veste sacerdōs sætigerī fētum suis intōnsamque bidentem attulit admōvitque pecūs flagrantibus ārīs. illī ad surgentem conversī lūmina sōlem dant frūgēs manibus salsās et tempora ferrō summa notant pecudum, paterīsque altāria lībant. Tum pius ænēās strictō sīc ēnse precātur: 'estō nunc Sōl testis et hæc mihi terra vocantī, quam propter tantōs potuī perferre labōrēs, et pater omnipotēns et tū Sāturnia conjūnx (jam melior, jam, dīva, precor), tūque inclute Māvors, cūncta tuō quī bella, pater, sub nūmine torquēs; fontīsque fluviōsque vocō, quæque ætheris altī religiō et quæ cæruleō sunt nūmina pontō: cesserit Ausoniō sī fors victōria Turnō, convenit Evandrī vīctōs discēdere ad urbem, cēdet Jūlus agrīs, nec post arma ūlla rebellēs æneadæ referent ferrōve hæc rēgna lacessent. sīn nostrum adnuerit nōbīs victōria Mārtem (ut potius reor et potius dī nūmine firment), nōn ego nec Teucrīs Italōs pārēre jubēbō nec mihi rēgna petō: paribus sē lēgibus ambæ invictæ gentēs æterna in fœdera mittant. sacra deōsque dabō; socer arma Latīnus habētō, imperium sollemne socer; mihi mœnia Teucrī cōnstituent urbīque dabit Lāvīnia nōmen.' Sīc prior ænēās, sequitur sīc deinde Latīnus suspiciēns cælum, tenditque ad sīdera dextram: 'hæc eadem, ænēā, terram, mare, sīdera, jūrō Lātōnæque genus duplex Jānumque bifrontem, vimque deum īnfernam et dūrī sacrāria Dītis; audiat hæc genitor quī fœdera fulmine sancit. tangō ārās, mediōs ignīs et nūmina testor: nūlla diēs pācem hanc Italīs nec fœdera rumpet, quō rēs cumque cadent; nec mē vīs ūlla volentem āvertet, nōn, sī tellūrem effundat in undās dīluviō miscēns cælumque in Tartara solvat, ut scēptrum hoc' (dextrā scēptrum nam forte gerēbat) 'numquam fronde levī fundet virgulta nec umbrās, cum semel in silvīs īmō dē stirpe recīsum mātre caret posuitque comās et bracchia ferrō, ōlim arbōs, nunc artificis manus ære decōrō inclūsit patribusque dedit gestāre Latīnīs.' tālibus inter sē firmābant fœdera dictīs cōnspectū in mediō procerum. tum rīte sacrātās in flammam jugulant pecudēs et vīscera vīvīs ēripiunt, cumulantque onerātīs lancibus ārās. At vērō Rutulīs impār ea pugna vidērī jamdūdum et variō miscērī pectora mōtū, tum magis ut propius cernunt nōn vīribus æquōs. adjuvat incessū tacitō prōgressus et āram suppliciter venerāns dēmissō lūmine Turnus pūbentēsque genæ et juvenālī in corpore pallor. quem simul ac Jūturna soror crebrēscere vīdit sermōnem et vulgī variāre labantia corda, in mediās aciēs fōrmam adsimulāta Camertī, cui genus ā proavīs ingēns clārumque paternæ nōmen erat virtūtis, et ipse ācerrimus armīs, in mediās dat sēsē aciēs haud nescia rērum rūmōrēsque serit variōs ac tālia fātur: 'nōn pudet, ō Rutulī, prō cūnctīs tālibus ūnam objectāre animam? numerōne an vīribus æquī nōn sumus? ēn, omnēs et Trōes et Arcades hī sunt, fātālisque manūs, īnfēnsa Etrūria Turnō: vix hostem, alternī sī congrediāmur, habēmus. ille quidem ad superōs, quōrum sē dēvovet ārīs, succēdet fāmā vīvusque per ōra ferētur; nōs patria āmissā dominīs pārēre superbīs cōgēmur, quī nunc lentī cōnsēdimus arvīs.' Tālibus incēnsa est juvenum sententia dictīs jam magis atque magis, serpitque per agmina murmur: ipsī Laurentēs mūtātī ipsīque Latīnī. quī sibi jam requiem pugnæ rēbusque salūtem spērābant, nunc arma volunt fœdusque precantur īnfectum et Turnī sortem miserantur inīquam. hīs aliud mājus Jūturna adjungit et altō dat signum cælō, quō nōn præsentius ūllum turbāvit mentēs Italās mōnstrōque fefellit. namque volāns rubrā fulvus Jovis āles in æthrā lītoreās agitābat avīs turbamque sonantem agminis āligerī, subitō cum lāpsus ad undās cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncīs. arrēxēre animōs Italī, cūnctæque volucrēs convertunt clāmōre fugam (mīrābile vīsū), ætheraque obscūrant pennīs hostemque per aurās factā nūbe premunt, dōnec vī victus et ipsō pondere dēfēcit prædamque ex unguibus āles prōjēcit fluviō, penitusque in nūbila fūgit. Tum vērō augurium Rutulī clāmōre salūtant expediuntque manūs, prīmusque Tolumnius augur 'hoc erat, hōc vōtīs' inquit 'quod sæpe petīvī. accipiō agnōscōque deōs; mē, mē duce ferrum corripite, ō miserī, quōs improbus advena bellō territat invalidās ut avīs, et lītora vestra vī populat. petet ille fugam penitusque profundō vēla dabit. vōs ūnanimī densēte catervās et rēgem vōbīs pugnā dēfendite raptum.' dīxit, et adversōs tēlum contorsit in hostīs prōcurrēns; sonitum dat strīdula cornus et aurās certa secat. simul hoc, simul ingēns clāmor et omnēs turbātī cuneī calefactaque corda tumultū. hasta volāns, ut forte novem pulcherrima frātrum corpora cōnstiterant contrā, quōs fīda creārat ūna tot Arcadiō conjūnx Tyrrhēna Gylippō, hōrum ūnum ad medium, teritur quā sūtilis alvō balteus et laterum jūnctūrās fībula mordet, ēgregium fōrmā juvenem et fulgentibus armīs, trānsadigit costās fulvāque effundit harēna. at frātrēs, animōsa phalānx accēnsaque lūctū, pars gladiōs stringunt manibus, pars missile ferrum corripiunt cæcīque ruunt. quōs agmina contrā prōcurrunt Laurentum, hinc dēnsī rūrsus inundant Trōes Agyllīnīque et pictīs Arcades armīs: sīc omnīs amor ūnus habet dēcernere ferrō. dīripuēre ārās, it tōtō turbida cælō tempestās tēlōrum ac ferreus ingruit imber, crātērāsque focōsque ferunt. fugit ipse Latīnus pulsātōs referēns īnfectō fœdere dīvōs. īnfrēnant aliī currūs aut corpora saltū subiciunt in equōs et strictīs ēnsibus adsunt. Messāpus rēgem rēgisque īnsigne gerentem Tyrrhēnum Aulestēn, avidus cōnfundere fœdus, adversō prōterret equō; ruit ille recēdēns et miser oppositīs ā tergō involvitur ārīs in caput inque umerōs. at fervidus advolat hastā Messāpus tēlōque ōrantem multa trabālī dēsuper altus equō graviter ferit atque ita fātur: 'hoc habet, hæc melior magnīs data victima dīvīs.' concurrunt Italī spoliantque calentia membra. obvius ambustum torrem Corynæus ab ārā corripit et venientī Ebysō plāgamque ferentī occupat os flammīs: ollī ingēns barba relūxit nīdōremque ambusta dedit. super ipse secūtus cæsariem lævā turbātī corripit hostīs impressōque genū nītēns terræ applicat ipsum; sīc rigidō latus ēnse ferit. Podalīrius Alsum pāstōrem prīmāque aciē per tēla ruentem ēnse sequēns nūdō superimminet; ille secūrī adversī frontem mediam mentumque reducta dissicit et sparsō lātē rigat arma cruōre. ollī dūra quiēs oculōs et ferreus urget somnus, in æternam conduntur lūmina noctem. At pius ænēās dextram tendēbat inermem nūdātō capite atque suōs clāmōre vocābat: 'quō ruitis? quæve ista repēns discordia surgit? ō cohibēte īrās! ictum jam fœdus et omnēs compositæ lēgēs. mihi jūs concurrere sōlī; mē sinite atque auferte metūs. ego fœdera faxo firma manū; Turnum dēbent hæc jam mihi sacra.' hās inter vōcēs, media inter tālia verba ecce virō strīdēns ālīs adlāpsa sagittā est, incertum quā pulsa manū, quō turbine adācta, quis tantam Rutulīs laudem, cāsusne deusne, attulerit; pressa est īnsignis glōria factī, nec sēsē ænēæ jactāvit vulnere quisquam. Turnus ut ænēān cēdentem ex agmine vīdit turbātōsque ducēs, subitā spē fervidus ārdet; poscit equōs atque arma simul, saltūque superbus ēmicat in currum et manibus mōlītur habēnās. multa virum volitāns dat fortia corpora lētō. sēminecis volvit multōs: aut agmina currū prōterit aut raptās fugientibus ingerit hastās. quālis apud gelidī cum flūmina concitus Hebrī sanguineus Māvors clipeō increpat atque furentis bella movēns immittit equōs, illī æquore apertō ante Notōs Zephyrumque volant, gemit ultima pulsū Thrāca pedum circumque ātræ Formīdinis ōra Īræque Īnsidiæque, deī comitātus, aguntur: tālis equōs alacer media inter prœlia Turnus fūmantis sūdōre quatit, miserābile cæsīs hostibus īnsultāns; spargit rapida ungula rōrēs sanguineōs mixtāque cruor calcātur harēna. jamque necī Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque, hunc congressus et hunc, illum ēminus; ēminus ambō Imbrasidās, Glaucum atque Laden, quōs Imbrasus ipse nūtrierat Lyciā paribusque ōrnāverat armīs vel cōnferre manum vel equō prævertere ventōs. Partē aliā media Eumēdēs in prœlia fertur, antīquī prōlēs bellō præclāra Dolōnis, nōmine avum referēns, animō manibusque parentem, quī quondam, castra ut Danaum speculātor adīret, ausus Pēlīdæ pretium sibi poscere currūs; illum Tȳdīdēs aliō prō tālibus ausīs adfēcit pretiō nec equīs aspīrat Achillī. hunc procul ut campō Turnus prōspexit apertō, ante levī jaculō longum per ināne secūtus sistit equōs bijugīs et currū dēsilit atque sēmianimī lāpsōque supervenit, et pede collō impressō dextræ mucrōnem extorquet et altō fulgentem tingit jugulō atque hæc īnsuper addit: 'ēn agrōs et, quam bellō, Trōjāne, petīstī, Hesperiam mētīre jacēns: hæc præmia, quī mē ferrō ausī temptāre, ferunt, sīc mœnia condunt.' huic comitem Asbȳtēn conjectā cuspide mittit Chlōreaque Sybarimque Darētaque Thersilochumque et sternācis equī lāpsum cervīce Thymœten. ac velut Ēdōnī Boreæ cum spīritus altō īnsonat ægæō sequiturque ad lītora flūctūs, quā ventī incubuēre, fugam dant nūbila cælō: sīc Turnō, quācumque viam secat, agmina cēdunt conversæque ruunt aciēs; fert impetus ipsum et cristam adversō currū quatit aura volantem. nōn tulit īnstantem Phēgeus animīsque frementem objēcit sēsē ad currum et spūmantia frēnīs ōra citātōrum dextrā dētorsit equōrum. dum trahitur pendetque jugīs, hunc lāta retēctum lancea cōnsequitur rumpitque īnfīxa bilīcem lōrīcam et summum dēgustat vulnere corpus. ille tamen clipeō objectō conversus in hostem ībat et auxilium ductō mucrōne petēbat, cum rota præcipitem et prōcursū concitus axis impulit effunditque solō, Turnusque secūtus īmam inter galeam summī thōrācis et ōrās abstulit ēnse caput truncumque relīquit harēnæ. Atque ea dum campīs victor dat fūnera Turnus, intereā ænēān Mnestheus et fīdus Achātēs Ascaniusque comes castrīs statuēre cruentum alternōs longā nītentem cuspide gressūs. sævit et īnfrāctā luctātur harundine tēlum ēripere auxiliōque viam, quæ proxima, poscit: ēnse secent lātō vulnus tēlīque latebram rescindant penitus, sēsēque in bella remittant. jamque aderat Phœbō ante aliōs dīlēctus Iāpyx Īasidēs, ācrī quondam cui captus amōre ipse suās artīs, sua mūnera, lætus Apollō augurium citharamque dabat celerīsque sagittās. ille, ut dēpositī prōferret fāta parentis, scīre potestātēs herbārum ūsumque medendī māluit et mūtās agitāre inglōrius artīs. stābat acerba fremēns ingentem nīxus in hastam ænēās magnō juvenum et mærentis Iūlī concursū, lacrimīs immōbilis. ille retortō Pæonium in mōrem senior succīnctus amictū multa manū medicā Phœbīque potentibus herbīs nēquīquam trepidat, nēquīquam spīcula dextra sollicitat prēnsatque tenācī forcipe ferrum. nūlla viam Fortūna regit, nihil auctor Apollō subvenit, et sævus campīs magis ac magis horror crebrēscit propiusque malum est. jam pulvere cælum stāre vident: subeunt equitēs et spīcula castrīs dēnsa cadunt mediīs. it trīstis ad æthera clāmor bellantum juvenum et dūrō sub Mārte cadentum. Hic Venus indignō nātī concussa dolōre dictamnum genetrīx Crētæā carpit ab Īdā, pūberibus caulem foliīs et flōre comantem purpureō; nōn illa ferīs incognita caprīs grāmina, cum tergō volucrēs hæsēre sagittæ. hoc Venus obscūrō faciem circumdata nimbō dētulit, hoc fūsum labrīs splendentibus amnem īnficit occultē medicāns, spargitque salūbris ambrosiæ sūcōs et odōriferam panacēam. fōvit eā vulnus lymphā longævus Iāpyx ignōrāns, subitōque omnis dē corpore fūgit quippe dolor, omnis stetit īmō vulnere sanguis. jamque secūta manum nūllō cōgente sagittā excidit, atque novæ rediēre in prīstina vīrēs. 'arma citī properāte virō! quid stātis?' Iāpyx conclāmat prīmusque animōs accendit in hostem. 'nōn hæc hūmānīs opibus, nōn arte magistrā prōveniunt, neque tē, ænēā, mea dextera servat: mājor agit deus atque opera ad mājōra remittit.' ille avidus pugnæ sūrās inclūserat aurō hinc atque hinc ōditque morās hastamque coruscat. postquam habilis laterī clipeus lōrīcaque tergō est, Ascanium fūsīs circum complectitur armīs summaque per galeam dēlībāns ōscula fātur: 'disce, puer, virtūtem ex mē vērumque labōrem, fortūnam ex aliīs. nunc tē mea dextera bellō dēfēnsum dabit et magna inter præmia dūcet. tū facitō, mox cum mātūrā adolēverit ætās, sīs memor et tē animō repetentem exempla tuōrum et pater ænēās et avunculus excitet Hector.' Hæc ubi dicta dedit, portīs sēsē extulit ingēns tēlum immāne manū quatiēns; simul agmine dēnsō Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictīs turba fluit castrīs. tum cæcō pulvere campus miscētur pulsūque pedum tremit excitā tellūs. vīdit ab adversō venientīs aggere Turnus, vīdēre Ausoniī, gelidusque per īma cucurrit ossa tremor; prīma ante omnis Jūturna Latīnōs audiit agnōvitque sonum et tremefacta refūgit. ille volat campōque ātrum rapit agmen apertō. quālis ubi ad terrās abruptō sīdere nimbus it mare per medium (miserīs, heu, præscia longē horrēscunt corda agricolīs: dabit ille ruīnās arboribus strāgemque satis, ruet omnia lātē), ante volant sonitumque ferunt ad lītora ventī: tālis in adversōs ductor Rhœtēius hostis agmen agit, dēnsī cuneīs sē quisque coāctīs adglomerant. ferit ēnse gravem Thymbræus Osīrim, Arcetium Mnestheus, Epulōnem obtruncat Achātēs Ūfentemque Gyās; cadit ipse Tolumnius augur, prīmus in adversōs tēlum quī torserat hostis. tollitur in cælum clāmor, versīque vicissim pulverulenta fugā Rutulī dant terga per agrōs. ipse neque āversōs dignātur sternere mortī nec pede congressōs æquō nec tēla ferentīs īnsequitur: sōlum dēnsa in cālīgine Turnum vestīgat lūstrāns, sōlum in certāmina poscit. Hoc concussa metū mentem Jūturna virāgō aurīgam Turnī media inter lōra Metiscum excutit et longē lāpsum tēmōne relīquit; ipsa subit manibusque undantīs flectit habēnās cūncta gerēns, vōcemque et corpus et arma Metiscī. nigra velut magnās dominī cum dīvitis ædēs pervolat et pennīs alta ātria lūstrat hirundō pābula parva legēns nīdīsque loquācibus escās, et nunc porticibus vacuīs, nunc ūmida circum stāgna sonat: similis mediōs Jūturna per hostīs fertur equīs rapidōque volāns obit omnia currū, jamque hic germānum jamque hīc ostentat ovantem nec cōnferre manum patitur, volat āvia longē. haud minus ænēās tortōs legit obvius orbis, vestīgatque virum et disjecta per agmina magnā vōce vocat. quotiēns oculōs conjēcit in hostem ālipedumque fugam cursū temptāvit equōrum, āversōs totiēns currūs Jūturna retorsit. heu, quid agat? variō nēquīquam fluctuat æstū, dīversæque vocant animum in contrāria cūræ. huic Messāpus, utī lævā duo forte gerēbat lenta, levis cursū, præfīxa hastīlia ferrō, hōrum ūnum certō contorquēns dērigit ictū. substitit ænēās et sē collēgit in arma poplite subsīdēns; apicem tamen incita summum hasta tulit summāsque excussit vertice cristās. tum vērō adsurgunt īræ, īnsidiīsque subāctūs, dīversōs ubi sēnsit equōs currumque referrī, multa Jovem et læsī testātus fœderis ārās jam tandem invādit mediōs et Mārte secundō terribilis sævam nūllō discrīmine cædem suscitat, īrārumque omnīs effundit habēnās. Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine cædēs dīversās obitumque ducum, quōs æquore tōtō inque vicem nunc Turnus agit, nunc Trōius hērōs, expediat? tantōn placuit concurrere mōtū, Juppiter, æternā gentīs in pāce futūrās? ænēās Rutulum Sucrōnem (ea prīma ruentīs pugna locō statuit Teucrōs) haud multa morantem excipit in latus et, quā fāta celerrima, crūdum trānsadigit costās et crātīs pectoris ēnsem. Turnus equō dējectum Amycum frātremque Diōrēn, congressus pedes, hunc venientem cuspide longā, hunc mucrōne ferit, currūque abscīsa duōrum suspendit capita et rōrantia sanguine portat. ille Talōn Tanaimque necī fortemque Cethēgum, trīs ūnō congressū, et mæstum mittit Onīten, nōmen Echīonium mātrisque genus Peridīæ; hic frātrēs Lyciā missōs et Apollinis agrīs et juvenem exōsum nēquīquam bella Menœten, Arcada, piscōsæ cui circum flūmina Lernæ ars fuerat pauperque domus nec nōta potentum mūnera, conductāque pater tellūre serēbat. ac velut immissī dīversīs partibus ignēs ārentem in silvam et virgulta sonantia laurō, aut ubi dēcursū rapidō dē montibus altīs dant sonitum spūmōsī amnēs et in æquora currunt quisque suum populātus iter: nōn sēgnius ambō ænēās Turnusque ruunt per prœlia; nunc, nunc fluctuat īra intus, rumpuntur nescia vincī pectora, nunc tōtīs in vulnera vīribus ītur. Murrānum hīc, atavōs et avōrum antīqua sonantem nōmina per rēgēsque āctum genus omne Latīnōs, præcipitem scopulō atque ingentis turbine saxī excutit effunditque solō; hunc lōra et juga subter prōvolvēre rotæ, crēbrō super ungula pulsū incita nec dominī memorum prōculcat equōrum. ille ruentī Hyllō animīsque immāne frementī occurrit tēlumque aurātā ad tempora torquet: ollī per galeam fīxō stetit hasta cerebrō. dextera nec tua tē, Grāium fortissime Crētheu, ēripuit Turnō, nec dī tēxēre Cupencum ænēā veniente suī: dedit obvia ferrō pectora, nec miserō clipeī mora prōfuit æreī. tē quoque Laurentēs vīdērunt, æole, campī oppetere et lātē terram cōnsternere tergō. occidis, Argīvæ quem nōn potuēre phalangēs sternere nec Priamī rēgnōrum ēversor Achillēs; hic tibi mortis erant mētæ, domus alta sub Īdā, Lyrnēsī domus alta, solō Laurente sepulcrum. tōtæ adeō conversæ aciēs omnēsque Latīnī, omnēs Dardanidæ, Mnestheus ācerque Serestus et Messāpus equum domitor et fortis Asilās Tuscōrumque phalānx Ēvandrīque Arcades ālæ, prō sē quisque virī summā nītuntur opum vī; nec mora nec requiēs, vastō certāmine tendunt. Hīc mentem ænēæ genetrīx pulcherrima mīsit īret ut ad mūrōs urbīque adverteret agmen ōcius et subitā turbāret clāde Latīnōs. ille ut vestīgāns dīversa per agmina Turnum hūc atque hūc aciēs circumtulit, aspicit urbem immūnem tantī bellī atque impūne quiētam. continuō pugnæ accendit mājōris imāgō: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum ductōrēs, tumulumque capit quō cētera Teucrum concurrit legiō, nec scūta aut spīcula dēnsī dēpōnunt. celsō medius stāns aggere fātur: 'nē qua meīs estō dictīs mora, Juppiter hāc stat, neu quis ob inceptum subitum mihi sēgnior ītō. urbem hodiē, causam bellī, rēgna ipsa Latīnī, nī frēnum accipere et vīctī pārēre fatentur, ēruam et æqua solō fūmantia culmina pōnam. scīlicet exspectem libeat dum prœlia Turnō nostra patī rūrsusque velit concurrere vīctūs? hoc caput, ō cīvēs, hæc bellī summa nefandī. ferte facēs properē fœdusque reposcite flammīs.' dīxerat, atque animīs pariter certantibus omnēs dant cuneum dēnsāque ad mūrōs mōle feruntur; scālæ imprōvīsō subitusque appāruit ignis. discurrunt aliī ad portās prīmōsque trucīdant, ferrum aliī torquent et obumbrant æthera tēlīs. ipse inter prīmōs dextram sub mœnia tendit ænēās, magnāque incūsat vōce Latīnum testāturque deōs iterum sē ad prœlia cōgī, bis jam Italōs hostīs, hæc altera fœdera rumpī. exorītur trepidōs inter discordia cīvīs: urbem aliī reserāre jubent et pandere portās Dardanidīs ipsumque trahunt in mœnia rēgem; arma ferunt aliī et pergunt dēfendere mūrōs, inclūsās ut cum latebrōsō in pūmice pāstor vestīgāvit apēs fūmōque implēvit amārō; illæ intus trepidæ rērum per cērea castra discurrunt magnīsque acuunt strīdōribus īrās; volvitur āter odor tēctīs, tum murmure cæcō intus saxa sonant, vacuās it fūmus ad aurās. Accidit hæc fessīs etiam fortūna Latīnīs, quæ tōtam lūctū concussit funditus urbem. rēgīna ut tēctīs venientem prōspicit hostem, incessī mūrōs, ignīs ad tēcta volāre, nusquam aciēs contrā Rutulās, nūlla agmina Turnī, īnfēlīx pugnæ juvenem in certāmine crēdit exstīnctum et subitō mentem turbāta dolōre sē causam clāmat crīmenque caputque malōrum, multaque per mæstum dēmēns effāta furōrem purpureōs moritūra manū discindit amictus et nōdum īnfōrmis lētī trabe nectit ab altā. quam clādem miseræ postquam accēpēre Latīnæ, fīlia prīma manū flāvōs Lāvīnia crīnīs et roseās laniāta genās, tum cētera circum turba furit, resonant lātē plangōribus ædēs. hinc tōtam īnfēlīx vulgātur fāma per urbem: dēmittunt mentēs, it scissā veste Latīnus conjugis attonitus fātīs urbisque ruīnā, cānitiem immundō perfūsam pulvere turpāns. Intereā extrēmō bellātor in æquore Turnus pālantis sequitur paucōs jam sēgnior atque jam minus atque minus successū lætus equōrum. attulit hunc illī cæcīs terrōribus aura commixtum clāmōrem, arrēctāsque impulit aurīs cōnfūsæ sonus urbis et inlætābile murmur. 'ei mihi! quid tantō turbantur mœnia lūctū? quisve ruit tantus dīversā clāmor ab urbe?' sīc ait, adductīsque āmēns subsistit habēnīs. atque huic, in faciem soror ut conversa Metiscī aurīgæ currumque et equōs et lōra regēbat, tālibus occurrit dictīs: 'hāc, Turne, sequāmur Trōjugenās, quā prīma viam victōria pandit; sunt aliī quī tēcta manū dēfendere possint. ingruit ænēās Italīs et prœlia miscet, et nōs sæva manū mittāmus fūnera Teucrīs. nec numerō īnferior pugnæ neque honōre recēdēs.' Turnus ad hæc: 'ō soror, et dūdum agnōvī, cum prīma per artem fœdera turbāstī tēque hæc in bella dedistī, et nunc nēquīquam fallis dea. sed quis Olympō dēmissam tantōs volvit tē ferre labōrēs? an frātris miserī lētum ut crūdēle vidērēs? nam quid agō? aut quæ jam spondet Fortūna salūtem? vīdī oculōs ante ipse meōs mē vōce vocantem Murrānum, quō nōn superat mihi cārior alter, oppetere ingentem atque ingentī vulnere vīctum. occidit īnfēlīx nē nostrum dēdecus Ūfēns aspiceret; Teucrī potiuntur corpore et armīs. exscindīne domōs (id rēbus dēfuit ūnum) perpetiar, dextrā nec Drancīs dicta refellam? terga dabō et Turnum fugientem hæc terra vidēbit? usque adeōne morī miserum est? vōs ō mihi, Mānēs, este bonī, quoniam superīs āversa voluntās. sānctā ad vōs animā atque istius īnscia culpæ dēscendam magnōrum haud umquam indignus avōrum.' Vix ea fātus erat: mediōs volat ecce per hostīs vectus equō spūmante Sacēs, adversa sagittā saucius ōra, ruitque implōrāns nōmine Turnum: 'Turne, in tē suprēma salūs, miserēre tuōrum. fulminat ænēās armīs summāsque minātur dējectūrum arcēs Italum excidiōque datūrum, jamque facēs ad tēcta volant. in tē ōra Latīnī, in tē oculōs referunt; mussat rēx ipse Latīnus quōs generōs vocet aut quæ sēsē ad fœdera flectat. prætereā rēgīna, tuī fīdissima, dextrā occidit ipsa suā lūcemque exterrita fūgit. sōlī prō portīs Messāpus et ācer Atīnās sustentant aciēs. circum hōs utrimque phalangēs stant dēnsæ strictīsque seges mucrōnibus horret ferrea; tū currum dēsertō in grāmine versās.' obstipuit variā cōnfūsus imāgine rērum Turnus et obtūtū tacitō stetit; æstuat ingēns ūnō in corde pudor mixtōque īnsānia lūctū et furiīs agitātus amor et cōnscia virtūs. ut prīmum discussæ umbræ et lūx reddita mentī, ārdentīs oculōrum orbīs ad mœnia torsit turbidus ēque rotīs magnam respexit ad urbem. Ecce autem flammīs inter tabulāta volūtūs ad cælum undābat vertex turrimque tenēbat, turrim compactīs trabibus quam ēdūxerat ipse subdideratque rotās pontīsque īnstrāverat altōs. 'jam jam fāta, soror, superant, absiste morārī; quō deus et quō dūra vocat Fortūna sequāmur. stat cōnferre manum ænēæ, stat, quidquid acerbī est, morte patī, neque mē indecorem, germāna, vidēbis amplius. hunc, ōrō, sine mē furere ante furōrem.' dīxit, et ē currū saltum dedit ōcius arvīs perque hostīs, per tēla ruit mæstamque sorōrem dēserit ac rapidō cursū media agmina rumpit. ac velutī montis saxum dē vertice præceps cum ruit āvulsum ventō, seu turbidus imber prōluit aut annīs solvit sublāpsa vetustās; fertur in abruptum magnō mōns improbus āctū exsultatque solō, silvās armenta virōsque involvēns sēcum: disjecta per agmina Turnus sīc urbis ruit ad mūrōs, ubi plūrima fūsō sanguine terra madet strīduntque hastīlibus auræ, significatque manū et magnō simul incipit ōre: 'parcite jam, Rutulī, et vōs tēla inhibēte, Latīnī. quæcumque est fortūna, mea est; mē vērius ūnum prō vōbīs fœdus luere et dēcernere ferrō.' discessēre omnēs mediī spatiumque dedēre. At pater ænēās audītō nōmine Turnī dēserit et mūrōs et summās dēserit arcēs præcipitatque morās omnīs, opera omnia rumpit lætitia exsultāns horrendumque intonat armīs: quantus Athōs aut quantus Eryx aut ipse coruscīs cum fremit īlicibus quantus gaudetque nivālī vertice sē attollēns pater Appennīnus ad aurās. jam vērō et Rutulī certātim et Trōēs et omnēs convertēre oculōs Italī, quīque alta tenēbant mœnia quīque īmōs pulsābant ariete mūrōs, armaque dēposuēre umerīs. stupet ipse Latīnus ingentīs, genitōs dīversīs partibus orbis inter sē coiisse virōs et cernere ferrō. atque illī, ut vacuō patuērunt æquore campī, prōcursū rapidō conjectīs ēminus hastīs invādunt Mārtem clipeīs atque ære sonōrō. dat gemitum tellūs; tum crēbrōs ēnsibus ictūs congeminant, fors et virtūs miscētur in ūnum. ac velut ingentī Sīlā summovē Taburnō cum duo conversīs inimīca in prœlia taurī frontibus incurrunt, pavidī cessēre magistrī, stat pecus omne metū mūtum, mussantque juvencæ quis nemorī imperitet, quem tōta armenta sequantur; illī inter sēsē multā vī vulnera miscent cornuaque obnīxī īnfīgunt et sanguine largō colla armōsque lavant, gemitū nemus omne remūgit: nōn aliter Trōs ænēās et Daunius hērōs concurrunt clipeīs, ingēns fragor æthera complet. Juppiter ipse duās æquātō exāmine lancēs sustinet et fāta impōnit dīversa duōrum, quem damnet labor et quō vergat pondere lētum. Ēmicat hīc impūne putāns et corpore tōtō altē sublātum cōnsurgit Turnus in ēnsem et ferit; exclāmant Trōēs trepidīque Latīnī, arrēctæque ambōrum aciēs. at perfidus ēnsis frangitur in mediōque ārdentem dēserit ictū, nī fuga subsidiō subeat. fugit ōcior Eurō ut capulum ignōtum dextramque aspexit inermem. fāma est præcipitem, cum prīma in prœlia jūnctōs cōnscendēbat equōs, patriō mucrōne relictō, dum trepidat, ferrum aurīgæ rapuisse Metiscī; idque diū, dum terga dabant pālantia Teucrī, suffēcit; postquam arma deī ad Volcānia ventum est, mortālis mucrō glaciēs ceu futtilis ictū dissiluit, fulvā resplendent fragmina harēna. ergō āmēns dīversa fugā petit æquora Turnus et nunc hūc, inde hūc incertōs implicat orbis; undique enim dēnsā Teucrī inclūsēre corōna atque hinc vasta palūs, hinc ardua mœnia cingunt. Nec minus ænēās, quamquam tardāta sagittā interdum genua impediunt cursumque recūsant, īnsequitur trepidīque pedem pede fervidus urget: inclūsum velutī sī quandō flūmine nactus cervum aut pūniceæ sæptum formīdine pennæ vēnātor cursū canis et lātrātibus īnstat; ille autem īnsidiīs et rīpā territus alta mīlle fugit refugitque viās, at vīvidus Umber hæret hiāns, jam jamque tenet similisque tenentī increpuit mālīs morsūque ēlūsus inānī est; tum vērō exoritur clāmor rīpæque lacūsque respōnsant circā et cælum tonat omne tumultū. ille simul fugiēns Rutulōs simul increpat omnīs nōmine quemque vocāns nōtumque efflāgitat ēnsem. ænēās mortem contrā præsēnsque minātur exitium, sī quisquam adeat, terretque trementis excīsūrum urbem minitāns et saucius īnstat. quīnque orbīs explent cursū totidemque retexunt hūc illūc; neque enim levia aut lūdicra petuntur præmia, sed Turnī dē vītā et sanguine certant. Forte sacer Faunō foliīs oleaster amārīs hic steterat, nautīs ōlim venerābile lignum, servātī ex undīs ubi fīgere dōna solēbant Laurentī dīvō et vōtās suspendere vestīs; sed stirpem Teucrī nūllō discrīmine sacrum sustulerant, pūrō ut possent concurrere campō. hīc hasta ænēæ stābat, hūc impetus illam dētulerat fīxam et lentā rādīce tenēbat. incubuit volvitque manū convellere ferrum Dardanidēs, tēlōque sequī quem prēndere cursū nōn poterat. tum vērō āmēns formīdine Turnus 'Faune, precor, miserēre' inquit 'tūque optima ferrum Terra tenē, coluī vestrōs sī semper honōrēs, quōs contrā æneadæ bellō fēcēre profānōs.' dīxit, opemque deī nōn cassa in vōta vocāvit. namque diū luctāns lentōque in stirpe morātus vīribus haud ūllīs valuit disclūdere morsūs rōboris ænēās. dum nītitur ācer et īnstat, rūrsus in aurīgæ faciem mūtāta Metiscī prōcurrit frātrīque ēnsem dea Daunia reddit. quod Venus audācī nymphæ indignāta licēre accessit tēlumque alta ab rādīce revellit. ollī sublīmēs armīs animīsque refectī, hic gladiō fīdēns, hīc ācer et arduus hasta, adsistunt contrā certāmina Mārtis anhēlī. Jūnōnem intereā rēx omnipotentis Olympī adloquitur fulvā pugnās dē nūbe tuentem: 'quæ jam fīnis erit, conjūnx? quid dēnique restat? indigetem ænēān scīs ipsa et scīre fatēris dēbērī cælō fātīsque ad sīdera tollī. quid struis? aut quā spē gelidīs in nūbibus hærēs? mortālin decuit violārī vulnere dīvum? aut ēnsem (quid enim sine tē Jūturna valēret?) ēreptum reddī Turnō et vim crēscere victīs? dēsine jam tandem precibusque īnflectere nostrīs, nī tē tantus edit tacitam dolor et mihi cūræ sæpe tuō dulcī trīstēs ex ōre recursent. ventum ad suprēmum est. terrīs agitāre vel undīs Trōjānōs potuistī, īnfandum accendere bellum, dēfōrmāre domum et lūctū miscēre hymenæōs: ulterius temptāre vetō.' sīc Juppiter ōrsus; sīc dea summissō contrā Sāturnia vultū: 'ista quidem quia nōta mihī tua, magne, voluntās, Juppiter, et Turnum et terrās invīta relīquī; nec tū mē āeriā sōlam nunc sēde vidērēs digna indigna patī, sed flammīs cīncta sub ipsā stārem aciē traheremque inimīca in prœlia Teucrōs. Jūturnam miserō (fateor) succurrere frātrī suāsī et prō vītā mājōra audēre probāvī, nōn ut tēla tamen, nōn ut contenderet arcum; adjūrō Stygiī caput implācābile fontis, ūna superstitiō superīs quæ reddita dīvīs. et nunc cēdō equidem pugnāsque exōsa relinquō. illud tē, nūllā fātī quod lēge tenētur, prō Latiō obtestor, prō mājestāte tuōrum: cum jam cōnūbiīs pācem fēlīcibus (ēsto) compōnent, cum jam lēgēs et fœdera jungent, nē vetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs neu Trōas fierī jubeās Teucrōsque vocārī aut vōcem mūtāre virōs aut vertere vestem. sit Latium, sint Albānī per sæcula rēgēs, sit Rōmāna potēns Italā virtūte propāgō: occidit, occideritque sinās cum nōmine Trōjā.' ollī subrīdēns hominum rērumque repertor: 'es germāna Jovis Sāturnīque altera prōlēs, īrārum tantōs volvis sub pectore flūctūs. vērum age et inceptum frūstrā summitte furōrem: dō quod vīs, et mē victusque volēnsque remittō. sermōnem Ausoniī patrium mōrēsque tenēbunt utque est nōmen erit; commixtī corpore tantum subsīdent Teucrī. mōrem rītūsque sacrōrum adjiciam faciamque omnīs ūnō ōre Latīnōs. hinc genus Ausoniō mixtum quod sanguine surget, suprā hominēs, suprā īre deōs pietāte vidēbis, nec gēns ūlla tuōs æquē celebrābit honōrēs.' adnuit hīs Jūnō et mentem lætāta retorsit; intereā excēdit cælō nūbemque relinquit. Hīs āctīs aliud genitor sēcum ipse volūtat Jūturnamque parat frātris dīmittere ab armīs. dīcuntur geminæ pestēs cognōmine Dīræ, quās et Tartaream Nox intempesta Megæram ūnō eōdemque tulit partū, paribusque revīnxit serpentum spīrīs ventōsāsque addidit ālās. hæ Jovis ad solium sævīque in līmine rēgis appārent acuuntque metum mortālibus ægrīs, sī quandō lētum horrificum morbōsque deum rēx mōlītur, meritās aut bellō territat urbēs. hārum ūnam celerem dēmīsit ab æthere summō Juppiter inque ōmen Jūturnæ occurrere jussit: illa volat celerīque ad terram turbine fertur. nōn secus ac nervō per nūbem impulsa sagittā, armātam sævī Parthus quam felle venēnī, Parthus sīve Cydōn, tēlum immedicābile, torsit, strīdēns et celerīs incognita trānsilit umbrās: tālis sē sata Nocte tulit terrāsque petīvit. postquam aciēs videt Īliacās atque agmina Turnī, ālitis in parvæ subitam collēcta figūram, quæ quondam in bustīs aut culminibus dēsertīs nocte sedēns sērum canit importūna per umbrās— hanc versa in faciem Turnī sē pestis ob ōrā fertque refertque sonāns clipeumque ēverberat ālīs illī membra novus solvit formīdine torpor, arrēctæque horrōre comæ et vōx faucibus hæsit. At procul ut Dīræ strīdōrem agnōvit et ālās, īnfēlīx crīnīs scindit Jūturna solūtōs unguibus ōra soror fœdāns et pectora pugnīs: 'quid nunc tē tua, Turne, potest germāna juvāre? aut quid jam dūræ superat mihi? quā tibi lūcem arte morer? tālīn possum mē oppōnere mōnstrō? jam jam linquō aciēs. nē mē terrēte timentem, obscēnæ volucrēs: ālārum verbera nōscō lētālemque sonum, nec fallunt jussa superba magnanimī Jovis. hæc prō virginitāte repōnit? quō vītam dedit æternam? cūr mortis adēmpta est condiciō? possem tantōs fīnīre dolōrēs nunc certē, et miserō frātrī comes īre per umbrās! immortālis ego? aut quicquam mihi dulce meōrum tē sine, frāter, erit? ō quæ satis īma dēhīscat terra mihī, Mānīsque deam dēmittat ad īmōs?' tantum effāta caput glaucō contēxit amictū multa gemēns et sē fluviō dea condidit altō. ænēās īnstat contrā tēlumque coruscat ingēns arboreum, et sævō sīc pectore fātur: 'quæ nunc deinde mora est? aut quid jam, Turne, retractās? nōn cursū, sævīs certandum est comminus armīs. verte omnīs tēte in faciēs et contrahe quidquid sīve animīs sīve arte valēs; optā ardua pennīs astra sequī clausumque cavā tē condere terrā.' ille caput quassāns: 'nōn mē tua fervida terrent dicta, ferōx; dī mē terrent et Juppiter hostīs.' nec plūra effātus saxum circumspicit ingēns, saxum antīquum ingēns, campō quod forte jacēbat, līmes agrō positus lītem ut discerneret arvīs. vix illum lēctī bis sex cervīce subīrent, quālia nunc hominum prōdūcit corpora tellūs; ille manū raptum trepidā torquēbat in hostem altior īnsurgēns et cursū concitus hērōs. sed neque currentem sē nec cognōscit euntem tollentemve manū saxumve immāne moventem; genua labant, gelidus concrēvit frīgore sanguis. tum lapis ipse virī vacuum per ināne volūtūs nec spatium ēvāsit tōtum neque pertulit ictum. ac velut in somnīs, oculōs ubi languida pressit nocte quiēs, nēquīquam avidōs extendere cursūs velle vidēmur et in mediīs cōnātibus ægrī succidimus; nōn lingua valet, nōn corpore nōtæ sufficiunt vīrēs nec vōx aut verba sequuntur: sīc Turnō, quācumque viam virtūte petīvit, successum dea dīra negat. tum pectore sēnsūs vertuntur variī; Rutulōs aspectat et urbem cūnctāturque metū lētumque īnstāre tremēscit, nec quō sē ēripiat, nec quā vī tendat in hostem, nec currūs usquam videt aurīgamve sorōrem. Cūnctantī tēlum ænēās fātāle coruscat, sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō ēminus intorquet. mūrālī concita numquam tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī dissultant crepitūs. volat ātrī turbinis īnstar exitium dīrum hasta ferēns ōrāsque reclūdit lōrīcæ et clipeī extrēmōs septemplicis orbis; per medium strīdēns trānsit femur. incidit ictus ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus. cōnsurgunt gemitū Rutulī tōtusque remūgit mōns circum et vōcem lātē nemora alta remittunt. ille humilis supplex oculōs dextramque precantem 930 prōtendēns 'equidem meruī nec dēprecor' inquit; 'ūtere sorte tuā. miserī tē sī qua parentīs tangere cūra potest, ōrō (fuit et tibi tālis Anchīsēs genitor) Daunī miserēre senectæ et mē, seu corpus spoliātum lūmine māvīs, 935 redde meīs. vīcistī et vīctum tendere palmās Ausoniī vīdēre; tua est Lāvīnia conjūnx, ulterius nē tende odiīs.' stetit ācer in armīs ænēās volvēns oculōs dextramque repressit; et jam jamque magis cūnctantem flectere sermō 940 cœperat, īnfēlīx umerō cum appāruit altō balteus et nōtīs fulsērunt cingula bullīs Pallantis puerī, vīctum quem vulnere Turnus strāverat atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat. ille, oculīs postquam sævī monimenta dolōris 945 exuviāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā terribilis: 'tūne hinc spoliīs indūte meōrum ēripiāre mihī? Pallās tē hōc vulnere, Pallās immolat et pœnam scelerātō ex sanguine sūmit.' hoc dīcēns ferrum adversō sub pectore condit 950 fervidus; ast illī solvuntur frīgore membra vītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās. Table des matières Première partie Première sous-partie Première sous-sous partie a) 1